- PARCUS
- PARCUSapud recentiores Scriptores, liberior est et spatiosior locus, in quo grex totus includitur: quomodo etiamnum Galli Parc appellant septum ex cratibus, in quo de nocte oves, quae ad pascua educuntur, includi solent, ut tutae sint ab incursibus luporum. Gregis equarum in parco, meminit Lex Angliorum et Verinorum tit. 7. §. 1. item Lex Ripuariorum tit. 82. §. 2. In quibus porro pecora dicuntur ad Parcum duci, quae ob forisfactum et damnum pignorantur et in eius, cui damnum factum est, parcum seu imparcum, uti quoque appellabant, conservanda ducuntur, donec illud resarciatur. Atque ita Parcum publicum appellant ICti Angli, definiente Cowellô, Aream inquolibet feudo seu manerio circumseptam, in quo animalia damnum frugibus ——— facientia includuntur, donec de damno per dominum satisfiat, aut saltem cautio apud Vicecomitem per Dominum interponatur de stando iuri. Unde imparcare animalia, quae in damno sunt, hôc modô parco includere; quod etiam ad homines reos translatum, apud Bractonum de Coron. l. 3. c. 9. §. 4. etc. 37. §. 9. alibique. Sed et Parcus, locus dicebatur, ad ferarum custodiam, palis, cratibus, muris autfossis circumseptus; cuius primum inventum Henrico I. Regi in Anglia attribuit Ioh. Rossus: contrarium ex Domesdei evincente Spelmannô in Derefald, quid sub Anglo-Saxonibus iam Parcos exstitisse ostendit. Sane Persicos Reges eiusmodi silvas muris clausas habuisse, testatur inprimis Zosimus l. 3. p. 724. ubi de Rege Persarum: Γίνεται δὲ καὶ εἰς περίβολον, ὅν Βασιλέως ςθήραν ἐκάλουν, ἦν δέ τι τειχίον ἀπειληφὸς ἔνδον πολὺ, δένδρεσι πεφυτευμένον παντοδαπεῖς εν τούτῳ ςθηρίων παντοῖων εναποκλειόμενα γένη, τροφῆς τε οὐκ ἠποροῦντο, διὰ τὸ καὶ ταύτην ἐτεισάγεςθαι καὶ παρεῖχον τῷ βασιλεῖ τοῦ ςθηρᾷν, ἡνίκα ἂν βουληθείη, ῥαςτώνην. Venit autem et in peribolum seu septum, quod Regis venationem vocabant: erat autem murus multum intus spatii complexus, arboribus consiti omnifartis. In hoc ferarum omnigenarum genera inclusa, neque pabulô indigebant, quod aliunde inferebatur, et Regivenandi voluptatem, quoties lubebat, exbibebat septum. Sic cervorum et caprearum parco inclusarum, meminit Petrus Cellensis de Disciplina Claustr. l. 1. Damarum, capreolorum et porcorum silvestrium, Romualdus Salernitanus Chron. MS. ad A. C. 1149. ut alios omittam. Inde Parcorum clausura, inter onera, quibus tenebantur Angli erga Regem, in Charta Guilielmi Nothi pro Monasterio de Bello, in Monastic. Anglic. Tom. 1. p. 317. cum quo idem forte Parcatio, quae inter iura dominica recensetur, in eodem Monastico Tom. 3. p. 111. Vide quoque supra Paradisus et infra Peribolus. De ministris vero Cellariae Pontificiae, in quosdam de Parco maiori aliosque de Parco minori divisis, diximus voce Abbreviator.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.